monumenta.ch > Cassiodorus > XXXI. AEMILIANO VIRO VENERABILI EPISCOPO THEODERICUS REX. (a. 507/511) > csg456.5 > csg51.28 > sectio 6 > 20
Tertullianus, Adversus Marcionem, 3, XIX <<<     >>> XXI

Caput XX SHOW APPARATUS

1 Sufficit huiusque de his interim ordinem Christi decucurrisse, quo tali probatus qualiter annuntiabatur, non alius haberi debeat, quam qui talis annuntiabatur; ut iam ex ista consonantia rerum eius, et Scripturarum Creatoris, illis etiam restituenda sit fides ex praeiudicio maioris partis, quae ad diversas sententias vel in dubium deducuntur, vel negantur. Amplius nunc superstruimus ea quoque paria ex Scripturis Creatoris, quaeque post Christum futura praecinebantur.
2 Nec enim dispositio expuncta inveniretur, si non ille venisset, post quem habebat evenire. Adspice universas nationes de voragine erroris humani exinde emergentes ad Deum Creatorem, et ad Deum Christum; et si audes, nega prophetatum. Sed statim tibi in Psalmis promissio Patris occurret : Filius meus es tu, ego hodie generavi te. Postula de me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae.
3 Nec poteris magis David filium eum vindicare, quam Christum; aut terminos terrae David potius promissos, qui intra unicam Iudaeorum gentem regnavit, quam Christo, qui totum iam orbem Evangelii sui fide cepit. Sic et per Esaiam : Ecce dedi te in dispositionem generis mei, in lucem nationum aperire oculos caecorum; utique errantium; exsolvere de vinculis vinctos, id est de delictis liberare; et de cella carceris, id est mortis; sedentes in tenebris, ignorantiae scilicet.
4 Quae si per Christum eveniunt, non in alium erunt prophetata, quam per quem eveniunt. Item alibi : Ecce testimonium cum nationibus posui, principem et imperantem nationibus. Nationes quae te non sciunt, invocabunt te, et populi confugient ad te. Nec enim haec in David interpretaberis, quia praemisit: Et disponam vobis dispositionem aeternam, religiosa et fidelia David.
5 Atquin hinc magis Christum intelligere debebis ex David deputatum carnali genere, ob Mariae virginis censum; de hoc enim promisso iuratur in psalmo ad David: Ex fructu ventris tui collocabo super thronum tuum. Quis iste venter est? ipsius David? Utique non; neque enim pariturus esset David. Sed nec uxoris eius; non enim dixisset: Ex fructu ventris tui; sed potius, «Ex fructu ventris uxoris tuae.
6 » Ipsius ergo dicendo ventrem, superest ut aliquem de genere eius ostenderit, cuius ventris futurus esset fructus caro Christi, quae ex utero Mariae floruit. Ideoque et fructum ventris tantum nominavit, ut proprie ventris; quasi solius ventris, non etiam viri: et ipsum ventrem ad David redegit, ad principem generis, et familiae patrem.
7 Nam quia viro deputare non poterat virginis eum ventrem, patri deputavit. Ita, quae in Christo nova dispositio invenitur hodie, haec erit quam tunc Creator pollicebatur; religiosa et fidelia David, iam sancta religione, et fidelis ex resurrectione. Nam et Nathan propheta in secundo Basiliarum, professionem ad David facit: Semini eius quod erit, inquit, ex ventre ipsius . Hoc si in Salomonem simpliciter edisseres, risum mihi incuties.
8 Videbitur enim David peperisse Salomonem. An et hic Christus significatur, ex eo ventre semen David, qui esset ex David, id est Mariae? Quin et aedem Dei magis Christus aedificaturus esset, hominem scilicet sanctum, in quo potiore templo inhabitaret Dei Spiritus et in Dei Filium magis Christus habendus esset, quam Salomon filius David.
9 Denique et thronus in aevum, et regnum in aevum, magis Christo competit quam Salomoni, temporali scilicet regi. Sed et a Christo misericordia Dei non abscessit; Salomoni vero etiam ira Dei accessit post luxuriam et idololatriam. Suscitavit enim illi Satan hostem idumaeum. Cum ergo nihil horum competat in Salomonem, sed in Christum, certa erit ratio interpretationum nostrarum, ipso etiam exitu rerum probante, quas in Christum apparet praedicatas; et ita in hoc erunt sancta et fidelia David.
10 Hunc Deus testimonium nationibus posuit, non David: principem et imperantem nationibus, non David, qui soli Israeli imperavit. Christum hodie invocant nationes, quae eum non sciebant; et populi ad Christum hodie confugiunt, quem retro ignorabant. Non potest futurum dici, quod vides fieri.
Tertullianus HOME



Tertullianus, Adversus Marcionem, 3, XIX <<<     >>> XXI
monumenta.ch > Cassiodorus > XXXI. AEMILIANO VIRO VENERABILI EPISCOPO THEODERICUS REX. (a. 507/511) > csg456.5 > csg51.28 > sectio 6 > 20